- NAPELLUS
- NAPELLUSherba venenata, a figura napi in radice apparentis nomen accepit. Eius in necandis hominibus tanta vis, ut nullis fere antidotis occurri possit, nisi praesentissime: et quidem cum tota planta perniciabilis ad modum sit, radix coeteris omnibus atrocior est; adeo, ut manu aliquandiu retenta, quousque in calescat: perimat tenentem. Quin etiam pastores necatos compertum, qui assandis aviculis, napelli caule, pro veru temere usi sunt. Rei experimentum illustre Clemens VII. cepit Romae A. C. 1524. Qui, cum decrevisset, olei praestantis admodum, quod Georgius Caravita Chirurgus contra deleteria medicamenta et venenosorum animalium quorum cumque morsus paraverat, vires experiri, iussit venenum dari duobus latronibus, quos leges damnaverant, ut suspendiô facinorum suorum poenas luerent. Horum alterum, qui napelli plurimum sumpserat, dulciariis panibus commixtum, Pontificii Medici statim oleô inungendum praebent, qui post tertium diem, non sine formidabilium symptomatum accessione, tandem tamen incolumis evasit. Alterum vero, cui longe minus venenati panis exhibuerant, oleo inungi vetant, ut assumpti veneni saevitiam melius cernerent. Hic paucis post horis mortecorreptus, eius vim atque effectum testatum reddidit, plane secundum Avicennae (qui de hac planta accurate agit) descriptionem, Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.